audivit autem filius Saul quod cecidisset Abner in Hebron et
dissolutae sunt manus eius omnisque Israhel perturbatus est
duo autem viri principes latronum erant filio Saul nomen uni
Baana et nomen alteri Rechab filii Remmon Berothitae de filiis
Beniamin siquidem et Beroth reputata est in Beniamin
et fugerunt Berothitae in Getthaim fueruntque ibi advenae
usque in tempus illud
erat autem Ionathan filio Saul filius debilis pedibus
quinquennis enim fuit quando venit nuntius de Saul et Ionathan
ex Iezrahel tollens itaque eum nutrix sua fugit cumque
festinaret ut fugeret cecidit et claudus effectus est habuitque
vocabulum Mifiboseth
venientes igitur filii Remmon Berothitae Rechab et Baana
ingressi sunt fervente die domum Hisboseth qui dormiebat super
stratum suum meridie
ingressi sunt autem domum adsumentes spicas tritici et
percusserunt eum in inguine Rechab et Baana frater eius et
fugerunt
cum autem ingressi fuissent domum ille dormiebat super
lectulum suum in conclavi et percutientes interfecerunt eum
sublatoque capite eius abierunt per viam deserti tota nocte
et adtulerunt caput Hisboseth ad David in Hebron dixeruntque
ad regem ecce caput Hisboseth filii Saul inimici tui qui
quaerebat animam tuam et dedit Dominus domino meo regi ultiones
hodie de Saul et de semine eius
respondens autem David Rechab et Baana fratri eius filiis
Remmon Berothei dixit ad eos vivit Dominus qui eruit animam
meam de omni angustia
quoniam eum qui adnuntiaverat mihi et dixerat mortuus est
Saul qui putabat se prospera nuntiare tenui et occidi in
Siceleg cui oportebat me dare mercedem pro nuntio
quanto magis nunc cum homines impii interfecerint virum
innoxium in domo sua super lectulum suum non quaeram sanguinem
eius de manu vestra et auferam vos de terra
praecepit itaque David pueris et interfecerunt eos
praecidentesque manus et pedes eorum suspenderunt eos super
piscinam in Hebron caput autem Hisboseth tulerunt et
sepelierunt in sepulchro Abner in Hebron